라틴어 문장 검색

'o tua cornuni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cumsic mutilus minitaris?
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장40)
ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre si potes, et debes, pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V84)
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X45)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
Nec non infelix ferro mollita iuventus Atque exsecta virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:19)
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur, Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII2)
est et Venus Calva ob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72020)
et intellegamus ante eam sagittis fuisse confixam, post exsectam et adustam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8032)
Caesarum etiam familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar dictus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3164)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION